uno fertone minus, solventes; preterea dummodo de decima in Olvenstede non negligantur sed expediantur servitia antiquitus instituta et anniversarii et si qua sunt similia,
prout in locis diversis inveniuntur conscripta, hec tota decima, quatuor choris tritici
dumtaxat exceptis ad capellam sancti Blasii perpetuo deputatis, ad vini procurationem
est similiter numerata; nec minus silva Schilde non longe distans a castro Nigrebbe,
de qua tamen venerabilis domini Roperti Magdeburgensis archiepiscopi anniversarius
agetur memoriter et festum beate Adelheidis cum legenda sua et hystoria peragetur
sollempniter, sicut confectum super hiis privilegium continet evidenter, proviso nichilominus, quod vini procurator, qui pro tempore fuerit, silvam dictam resecari particulariter faciet et iubebit, provide hanc dividens et distinguens in partes suas de anno in
annum iterum resecandas, nec devastabit eam autem tantum, ut successor obedientiarius
propter tonsuram lignorum nimiam aliquod sentiat detrimentum.
Hec acta sunt Magdeburg in indicto generali capitulo, venerabili viro Gunthero electo
presidente Magdeburgensi ecclesie, presentibus Walthero decano, Bernardo cellerario,
Burchardo camerario, Heinrico de Wederde, Godefrido, Sifrido cantore, magistro Ritzardo,
Hermanno de Glichen et ceteris, anno Domini mo.cco.lxxviijo, xvo Kal. Junii, et sigillo
capituli confirmata.
1278. Juli 21. Magdeburg. Die Herzöge Johann I und Albrecht II von Sachsen, Burggrafen in Magdeburg, überlassen in Gegenwart des Fürsten Otto I von Ascharien dem erwählten Erzbischofe Günther von Magdeburg und der Magdeburger Kirche die Stadt Stassfurt nebst den Vogteien über die Klöster Gottesgnade und Neuwerk (bei Halle).
--- Hii testes sunt: illustris princeps Otto comes Ascharie, Wolterus de Barboye, Conradus comes de Wernigerode, Wedego de Gatersleve, Bosso de Sporne1, Ludolfus Scharpenberg, Godescalcus de Segeberg, Rodolfus de Jerichow, et quam plures alii fide digni.
Datum Magdeburg, anno Domini mo.cco.lxxviijo, xij Kal. Augusti.
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 359. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_359.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)