sanctimonialium, que ibidem die ac nocte Deo et beate Marie virgini deserviunt, in perpetuum ac libere possidendam1. Ne igitur in posterum super hac donatione nostra discordia seu dubietas suboriri valeat, presentem paginam conscribi fecimus et sigilli nostri
munimine roborari. Huius rei testes sunt: Volradus2 Halberstadensis episcopus, dominus
Johannes capellanus, dominus Johannes scriptor et etiam dominus Johannes clerici; dominus Albertus miles de Cocstede, Ekkehardus de Gernrode, frater Conradus de Emeringen, et alii quam plures.
Datum Quedlingborch, anno gratie millesimo ducentesimo septuagesimo septimo.
1278. Januar 29. Stendal. Die Markgrafen Johann II, Otto IV und Konrad von Brandenburg bestätigen dem Kloster Neuendorf dessen Besitzungen, darunter auch solche zu Köthen.
In nomine sancte et individue trinitatis amen. Johannes, Otto et Conradus Dei gracia marchiones Brandenburgenses. -- Preterea universa bona, que nostri progenitores contulerunt claustro premisso1 confirmamus presenti testimonio litterarum. Sunt autem hec: villa Nyendorp, in qua claustrum situm est -- in Kotene2 duo talenta, in theloneo Gardelege unum talentum, ibidem in censu unum talentum, in Bocholte decem solidos ---.
Acta sunt hec Stendal, anno dominice incarnationis m.cc.lxxviij, iiij Kal. Februarii. Datum per manum domini Johannis de Bruneswich nostre curie notarii.
1278. März 26. Dresden. Graf Albrecht von Bren lässt in Gegenwart der Grafen Siegfried I und Albrecht I von Anhalt dem Edelherrn Heinrich von Koldiz die Vogtei zu Mügeln auf.
--- Testes huius: illustris princeps dominus Syfridus comes de Annehalt, Albertus filius suus, frater Theodericus de Bren ordinis templariorum, dominus Hermannus de Clekuwiz, dominus Eckehardus de Milbuz, dominus Martinus de Stuchowe, et quam plures alii fide digni.
Actum et datum Dreseden, anno Domini mo.cco.lxxo.viijo, vijo Kalendas Aprilis.
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 357. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_357.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)