de Bertensleve omnibus has litteras inspecturis notum esse volumus, quod, cum Heinricus filius Volckmari de Monekennygenburg ecclesiam beate Marie virginis in Magdeburg
super dampnis et rebus aliis in allodio Levoldestorp patri suo et sibi, ut asseruit, illatis impeteret ac multipliciter molestaret, post multa platita et tractatus tandem inter prepositum ipsius ecclesie et suum conventum ex una et dictum Heinricum pro se et pro
fratribus suis ac ipsorum heredibus et suis agentem ex parte altera talis compositio
nobis presentibus et mediantibus intercessit. Acceptavit enim idem Heinricus pro se et
pro fratribus suis ac ipsorum heredibus et suis viginti quinque marcas Stendaliensis argenti et recepit easdem a preposito sancte Marie Magdeburgensis nomine ipsius ecclesie,
utpote heres, nomine et iure hereditatis ad eum ex patris sui obitu devolutas et promisit nobis et ipsi preposito, quod omni homini hanc petere presumenti, sive in iure
sive extra ius, debeat respondere et sepe dictam ecclesiam reddere et conservare debeat
illesam pariter et indempnem. Renunciavit eciam omni actioni et impetitioni, que sibi
ac suis heredibus, tam descendentibus quam ex latere venientibus, vel ex litteris vel
quibuslibet causis aliis competebat1 vel competere poterat, iuramento confirmans, quod
nec ipse nec prenominate persone super dampnis et rebus aliis quibuscumque premissis
nullo ingenio vel arte de cetero dictam ecclesiam infestabunt nec consentient infestanti
sed potius ipsam disbrigabunt2, defendent et suo periculo et expensis contra omnem hominem tuebuntur. Ne autem alicui super hiis dubium in posterum oriatur, nos predicti
mediatores ad has litteras sigilla nostra singula duximus appendenda. Testes autem,
qui huic compositioni interfuerunt, sunt hii: milites dominus Hermannus de Schakenstede,
Conradus de Bodendorp, Sifridus de Baddeleve, Hinricus Dives, Lippoldus de Dreinleve
et dominus Beteke de Wackersleve, item Fridericus de Somerstorp, Conradus de Horneborch et Conradus de Welsleve et qui, quoniam sigilla propria non habent, sigillum comitis Bernhardi de Anehalt presentibus litteris procuraverunt apponi pro testimonio
veritatis.
Actum Somerschenburg apud indaginem, anno Domini mo.cco.lxxvjo, pridie Nonas Novembris.
1276. November 9. Ballenstedt. Fürst Otto I in Anhalt, Graf von Ascharien, bezeugt die Uebertragung einer Hufe Landes zu Bod-Ditfurt an das Marienstift seitens des Ritters Dietrich von Hecklingen und dessen Erben.
Otto Dei gratia princeps in Anehalt et comes Ascharie universis presentes litteras audituris volumus esse notum, quod Thidericus miles de Hekelinge in nostra presencia constitutus de nostro consensu mansum unum sue proprietatis situm in Botditforde cum area et aliis attinenciis a iugo advocatorum liberum et immunem de pleno consensu Hannis et Helemberti filiorum suorum ac Sophie, Mechtildis et Gertrudis filiarum suarum
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 354. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_354.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)