per ipsum nobis et nostris inpensa damus proprietatem in duobus mansis, quos a nobis
diu in feodum habuit in villa, que Borneker vulgariter appellatur, faventes ipsi, quod
eisdem mansis pro sue voluntatis arbitrio libere provideret1. Ut autem hec donatio non
valeat in posterum per aliquem inviolari2, presentem literam inde conscriptam dedimus
eidem Henrico sigilli nostri munimine fideliter communitam. Huius rei testes sunt: milites Everhardus de Warmesdorp, Bartolomeus pincerna, et plures alii fide digni.
Datum Magdeburch, anno dominice incarnationis moccolxxvj, in octava Pentecostes.
1276. Juni 1. Quedlinburg. Kunegundis (von Hohenbüchen), Canonissin zu Quedlinburg und Pröpstin zu Wendhausen, schenkt dem Kloster Mehringen aus ihren dortigen Gütern einen Vierding jährlicher Einnahme.
Nos Conegundis Dei gratia canonica Quidelingeburgensis ecclesie et preposita in Wenethusen presentibus litteris protestamur, quod ob anime nostre remedium et salutem conventui dominarum in Meringe de bonis nostris, que ibidem habere videmur, unum fertonem argenti donacione libera duximus assignandum, statuentes et volentes, ut exinde anniversarius obitus nostri dies apud ipsas devocione congrua in perpetue commendacionis memoria teneatur. Dictum vero fertonem a procuratrice nostra, que salam nostram receperit, conventui prefati monasterii in Meringe dari decrevimus annuatim. In huius rei testimonium presentes litteras concribi et sigilli nostri fecimus munimine roborari.
Datum Quidelingeborch, anno Domini millesimo cco.lxxvjo, Kalendis Junii.
1276. Juni 5. Gross-Mühlingen. Ritter Konrad von Köthen verkauft mit Genehmigung seiner Mutter Kunegunde und seines Bruders Otto zwei Hufen Landes zu Gross-Mühlingen mit Zubehör an Johann von Wanzleben.
Omnibus presentibus et futuris Conradus miles dictus de Cothene salutem in omnium salvatore. Ne quod bona fide agitur, a posteris ad perfidiam retrahatur, recognoscimus et publice protestamur, quod domino Johanni de Wanzsleve pro nonaginta marcis argenti Stendaliensis, quas ab ipso recepimus, duos mansos cum additamento overlant dicto sitos in Magno Mulinge cum septem areis ibidem in ius proprium vendidimus
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 343. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_343.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)