fiunt in tempore, labuntur cum ipso, nisi robore scripturarum et proborum virorum
testimonio eternentur. Volentes igitur, ut facta nostra optineant validum firmamentum,
ideoque presentibus protestamur, quod litonibus nostris civitatis Ascharie et villarum
Badenstede et Errekesleve talem gratiam dedimus, ut nulli advocatorum nostrorum post
mortem eorundem ab heredibus suis plus quam dimidiam marcam a manso litonico studeant acceptare, hanc quantitatem ultra predictum debitum nullatenus transcendentes.
Pro qua donatione nobis et dilectis pueris nostris triginta duas marcas … erogarunt,
adiicientes, quod filia superstes tamquam filius eandem gratiam in bonis litonicis consequatur. Ceterum … aut necessitate succumbente et emptor advocato
nostro pro porrectione unum fertonem de manso litonico ministrabit et eandem, quam
nostri litones, gratiam consequetur. Huius nostre rationabilis donationis testes sunt milites nostri, qui huic ordinationi libere interfuerunt: Johannes Magnus de Monte Heinrici filius, Johannes de Monte Iwani filius, Johannes de Winninge, Ulricus marescalcus
et advocatus noster Theodericus de Conre. Ne autem super hiis possit in posterum
ulla dubietas suboriri, has litteras tam sigillo nostro quam filiorum nostrorum fecimus
communiri.
Datum Ascharie, anno Domini mo.cco. septuagesimo quinto.
1275. Die Grafen Gebhard und Burchard von Mansfeld überlassen dem Marienkloster vor Aschersleben das Eigenthum einer Hufe Landes und einer Hofstelle zu Neinstedt.
Nos Givehardus et Burchardus comites de Mansvelt omnibus Christi fidelibus hanc litteram inspecturis salutem in eo, qui est salus omnium. Ne series rerum gestarum alicuius industria sive fraude aboleri valeat, necesse est, ut testium adminiculo, scripturarum testimoniis perhennetur. Hac nos racione ducti tam presentibus quam posteris declaramus, quod nos proprietatem unius mansi et unius aree in villa Ninstide damus conventui, qui iacet iuxta Aschariam, quem dominus Fredericus dedit cum filia sua perpetuo possidendum, presentibus militibus Henrico dicto Stoz, Conrado dicto Rekke, Henrico de Ekenthorp, Tiderico de Helbere, fratribus Rubigines dictis de Mansvelt, cappellano Ludolfo de Mansvelt, Hermanno de Bennenthorp. Nos autem, ut tenemur, dampno ecclesie cavere volentes, et ne eciam in posterum aliquibus super eo dubium oriatur, presentem paginam conscribi fecimus et sigilli nostri munimine roborari. Acta sunt hec anno Domini mo.cco.lxxovo.
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 340. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_340.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)