Reverendo in Dei filio patri Gregorio1 sacrosancte Romane ecclesie summo pontifici …1 preposita totumque capitulum in Gerenrode ecclesie secularis Romane sedi immediate subiecte pedum oscula beatorum. Cum de abbatissa habenda due fuissent electiones in nostra ecclesia celebrate, una electarum sub forma communi confimiacionis literas impetravit. Set quia visum fuit prudentibus, quod ei ex vi electionis sue ius plenum non fuerat acquisitum, confirmatores ad confirmationem minime processerunt. Videntes igitur hee due electe, quod propter huiusmodi controversiam ecclesia nostra gravem pateretur in spiritualibus et temporalibus lesionem, in viros providos et discretos compromittere curaverunt, tribuentes eis consentientibus nobis necnon canonicabus de Vrose, que cum protestatione ad hunc tractatum admisse sunt, plenam et liberam potestatem providendi ecclesie in persona idonea, ordinandi eciam ac disponendi, que ipsum negocium contingebant. Ad quorum ordinacionem cum utraque pars renunciasset iuri, quod ei ex electione competere videbatur, ipsi Deum habentes pre oculis, attendentes quoque, quod dicta ecclesia posita est in medio nacionis2 perverse et ita oppressa incursibus malignorum, quod erigi et iuvari non potest nisi per manum alicuius valide et potentis, que se propter amorem Dei et Domini nostri Jhesu Christi iniuriis et violenciis oppressorum constanter opponat, illustrem dominam sororem ducis Brunswicensis, canonicam nostram, propter urgentem necessitatem et evidentem utilitatem prefate ecclesie abbatissam in nomine Domini prefecerunt. Ideoque sanctitati vestre devote et humiliter supplicamus, quatinus iam dictam dominam in abbatissam ecclesie nostre dignemini confirmare.
1275. Ascharien. Die Gräfin Mechtildis von Ascharien bestimmt zugleich mit ihren Söhnen, Otto und Heinrich, die Höhe des von ihren Litonen zu Aschersleben, Badenstedt und Erxleben zu entrichtenden Mortuariums.
Mechtildis Dei gratia comitissa Ascharie una cum filiis suis Ottone et Heinrico eiusdem gratia comitibus et principibus in Anhalt omnibus tam presentis quam futuri temporis harum litterarum inspectoribus salutem et presentis scripti perpetuum valorem. Que
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 339. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_339.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)