Datum in Cozwich, anno Domini mo ducentesimo septuagesimo quinto, pontificatus nostri
anno duodecimo.
1275. Die Aebtissin lrmingard des Marienklosters auf dem Münzenberge vor Quedlinburg und ihr Convent über den Ankauf der Vogtei in Wendisch-Salbke von den Gebrüdern Dietrich und Konrad von Ranies und die Auflassung dieser Vogtei seitens des Fürsten Otto I von Anhalt auf dem Schlosse zu Quedlinburg.
Ermegardis1 Dei gratia abbatissa, Johannes prepositus totusque conventus sanctimonialium sancte Marie in Monte Quedelingeburgensi extra muros universis Christi fidelibus, quibus presens scriptum pervenerit, salutem in omnium salvatore. Quoniam omnia, que fiunt a presentibus vel aguntur, a succedentium memoria facilius dilabuntur et cicius evanescunt, propterea convenit ea ex necessitate scripturarum studio perhennari. Noverint igitur universi presentis temporis et futuri, nos advocatiam in Slavico Salbeke a Theoderico2 et Conrado fratribus dictis de Ruonis pro xlv marcis albi argenti liberam et ab eis infeodatam liberaliter parasse, hanc vero emptionem in cimiterio sancti Sebastiani Maydeburgensis sine debito terminasse coram probis viris, scilicet Conrado1 et Ottone1 fratribus dictis de Kotene, Johanne dicto Frisone, Heydenrico burgensi dicto de Isleve, ac hominibus ecclesie nostre civibus de Salbeke, scilicet Olrico, Nicolao, Paulo, Henningo, Frederico, Alberto, Hechardo magistro civium, Thilone Divite, Johanne supra Litus, et aliis quam pluribus fide dignis. Fratres vero dicti de Růnis feodum iam dicte advocatie suo domino illustri principi Ottoni de Anehalt comiti de Ascaria in curia monachorum Pritsin presente strennuo milite Johanne dicto de Monte benivole et liberaliter resignarunt, princeps vero et comes memoratus feodum advocatie reverende domine nostre abbatisse in castro Quedelingeburg liberaliter resignavit, pro qua resignatione date fuerunt xxiij marce comiti prenotato. Venerabilis domina nostra et mater reverenda, misericordia mota, de consensu ac voluntate sui capituli supradictam advocatiam ob reverentiam beate virginis Marie ac pro relaxatione suorum peccaminnm ecclesie nostre contulit benivole perpetuis temporibus duraturam. Acta sunt hec anno Domini mo.cco.lxxovo.
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 337. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_337.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)