Joannes de Nendorf8 et dominus Gotfridus canonicus in Kozwic9 clerici; laici vero
Albertus de Wispicz, Otto de Kothen, Heinricus de Gattersleve, Tidericus de Tileberg10,
Tidericus de Alneburc et Fridericus et Otto de Schlichting et Thidericus de Waldessere milites. In cuius rei testimonium presentes litteras sigilli nostri munimine fecimus
roborari.
Acta sunt hec in Tornowe11, anno Domini12 m.cc.lxxv, precedente die divisionis apostolorum.
1275. Juli 20. Ascharien. Graf Otto I von Ascharien überlässt dem Propste des Marienklosters vor Aschersleben das Eigenthum einer von letzterem erkauften Hufe Landes bei Fallersleben.
In nomine sancte et individue trinitatis Otto Dei gratia comes Ascharie et princeps de Anehalt omnibus in perpetuum. Que geruntur in tempore ne simul a memoria hominum labantur cum tempore, poni solent in lingua testium et scripti memoria perhennari. Notum igitur esse cupimus universis hanc litteram inspecturis, quod honorabilis vir prepositus dominarum Hermannus iuxta civitatem Ascharie cum consensu sui conventus quendam mansum situm in campo Valersleve a domino Thiderico milite ultra Aquam pro triginta septem marcis comparavit ad utilitatem sui conventus iam dicti perpetuo possidendum. Huius vero mansi proprietatem cum consensu fratris nostri Heinrici sepe fato conventui beate virginis contulimus propter Deum etiam perpetuo possidendam. Ne igitur huiusmodi emptio et proprietatis nostra collatio in posterum inpediri valeat ab aliquo vel infringi, eidem conventui dedimus hanc litteram sigilli nostri munimine roboratam. Huius rei testes sunt: dominus Bertoldus … de Ascharia, dominus Henricus de Wedestorpe, Ůlricus marscalcus, Theodericus Stumpe, frater suus Alexander, Thidericus ultra Aquam milites, et quam plures alii fide digni. Datum Ascharie, anno Domini mo.cco.lxxv, tercio decimo Kalendas Augusti.
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 334. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_334.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)