possessione seu prescriptione longi temporis non obstante. Nos itaque adhibito
prudentum consilio deliberatione matura supradicta singula perpendentes consensu plenario consensimus in eadem et ex auctoritate perpetua confirmamus. Addimus eciam
et speciali affectu liberaliter protestamur, quod nulle umquam dilectionis intuitu, nullarum precium interventu in preiudicium eiusdem ecclesie aut alicuius persone inibi preelecte prebendam aliquam aliati conferemns. Ut igitur hec omnia perpetua gaudeant
firmitate, sigilli nostri munimine presentem paginam iussimus roborari.
Datum Aken, dilecto fratre nostro domino Johanne duce presente et consensum plenarium adhibente, anno incarnationis Domini mo.coco.lxxovo, tercio Idus Marcii.
1275. März 24. Bei Mainz. König Rudolf I bestätigt das wörtlich eingerückte Privilegium des Herzogs Johann I von Sachsen vom 1 Februar 1270 für das Nicolaistift zu Aken und fügt noch andere Freiheiten für das letztere hinzu.
Rudolfus Dei gracia Romanorum rex semper augustus universis sacri imperii Romani fidelibus presentes litteras inspecturis imperpetuum. In excellenti specula regie dignitatis ordinatione divina feliciter constituti ad loca divino cultui dedicata libenter intuitum considerationis interne convertimus eorundem commoditatibus ampliandis liberaliter intendentes. Hinc est quod nosse volumus universos tam posteros quam presentes, quod ex parte honorabilium virorum …1 decani tociusque capituli conventualis ecclesie sancti Nicolai in civitate Aken quoddam privilegium incliti Johannis Saxonie ducis, principis nostri karissimi, nobis fuit exhibitum, in quo videbatur expresse tenoris huiusmodi series contineri2. ---
Insuper graciarum et libertatum articulos, qui inferius annotantur, per dictum Johannem ducem Saxonie prenotato decano et capitulo ecclesie sancti Nicolai in civitate Aken fuisse et esse concessos in nostra presencia profitemur: Nullum cenobium, claustrum monachorum, fratrum, monialium vel religiosorum aliorum ordinis cuiuscumque seu capella seu parrochia in dicta civitate ac villis attinentibus matrici parrochie suisque filiabus de cetero construetur. Nulle scole speciales vel communes in tota parrochia civitatis Aken habebuntur nisi apud sanctum Nicolaum. Nullus iudex secularis vel bodellus ullam potestatem habebit in curiis canonicorum sive vicariorum et spacio inter curias aliquem ab eisdem curiis et spacio ad iudicium trahendo vel evocando seculare seu alicuius bona vel personam pro debitis vel alia causa qualicumque arrestando. Ceterum sepe memoratis canonicis et vicariis nullus pascua communia predicte civitatis, nullus victualium seu aliorum necessariorum venalia prohibebit, sed emere possunt licite cum civibus et hospitibus omnia et singula pro suis usibus, que ad vendendum aliis exhibentur. Nullum etiam statutum in diminutione oblationum seu testamentorum et huiusmodi vel alio genere gravaminis cuiuscumque fiet aliquatenus contra ipsos. Nos itaque predictorum ducis Saxonie, decani et capituli sancti Nicolai in civitate Aken devotis
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 326. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_326.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)