villicus de Parvo Quenstidde cum consensu heredum suorum nec non et nostro consensu
et fratris nostri Henrici quendam mansum situm in Parvo Quenstidde cum proprietate
dicti mansi et tria iugera et dimidium situm in Magno Quenstidde cum eorum proprietate contulit hec predicta omnia cum proprietate ecclesie et conventui in Adesleve perpetue possidenda. Quam collationem factam in nostro placito Ascharie dignum duximus
banno regio exigente sententia confirmandam. Ne igitur super hac collatione tam iuste
facta imposterum oriatur dubitato, hanc literam dicto conventui dedimus sigilli nostri
munimine roboratam. Huius collationis testes sunt: dominus Ulricus de Wedestorpe
et frater suus dominus Henricus milites, scabini videlicet Fridericus de Tortun miles,
Albertus Scrape, Richardus gogravius et Hinricus de Gilverstede, preco de Harwikestorp, et alii multi.
Datum Ascharie, anno Domini mo.cco.lxxvo, septimo Kal. Februarii.
1275. März 13. Aken. Herzog Albrecht II von Sachsen urkundet über eine Präbende bei dem Nicolaistifte zu Aken, welche auf seine Verwendung dem Sohne eines dortigen Bürgers, Heinrich von Bretzin, verliehen wird.
In nomine sancte et individue trinitatis amen. Albertus Dei gratia dux Saxonie, Angarie et Westevalie omnibus in perpetuum. Sicut decorem domus Dei cultumque divini officii salubriter diligimus, sic iura et libertates eisdem annexas in sui firmitate perpetua utiliter observamus. Itaque tenore presencium presentibus et futuris universaliter singulis notum facimus et coram universis singulariter protestamur, quod canonici nostri in civitate nostra Aken constituti, pio moti instinctu divino cultui salubriter intendentes, de prebendis propriis Stipendium quoddam liberaliter confecerunt investientes eodem pie recordationis dominum Henricum, ut ad missarum sollempnia in priori altari ecclesie eorum conventualis rite peragenda nec non et ceteras curas appendentes esset perpetuo deputatus. Eodem autem domino universe carnis debitum persolvente supplicavit nobis Henricus de Bretzin, supradicte civitatis burgensis, quatenus eandem prebendam suo filio conferremus. Nos autem intuitu iusticie, que ius suum tribuit unicuique, nolentes ius canonicorum ab eorundem liberalitate exortum nobis tamquam proprium usurpare, moti tamen petitione predicti burgensis, intercessione nostra apud canonicos interveniente, eidem puero optinuimus prebendam vel stipendium memoratum. Cum igitur, ut lex ait, secundum naturam cuiuslibet rei sit, ut ubi emolumentum, ibi et honus esse debeat, contulerunt hiidem canonici eandem prebendam seu stipendium cum honere appendente, videlicet ut iam dictus puer vel per se, cum ydoneus factus fuerit, vel interim per alium ydoneum et canonicis probatum officium domini Henrici de Tornov supradictum plenius adimpleret. Attendentes eciam sepedicti canonici, quod nemo potest legem statuere, a qua sibi recedere non liceat, adhibita protestatione retinuerunt in se ius destituendi iam dictum stipendium mortuo vel desistente puero memorato,
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 325. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_325.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)