frater Johannes magister curie in Winnincgen dimidium mansum situm ibidem in campo
et aream sitam ibidem in villa suo claustro pro quindecim marcis usualis argenti a Růdolfo dicto de Venedien, burgense in Ascharia, et a Sifrido suo filio comparavit Huius
dimidii mansi iam dicti et aree proprietas nostra fuit, quem, postquam nobis dictus Růdolfus et suus filius cum area resignarunt, cum proprietate utriusque contulimus claustro
Lapidis sancti Michahelis perpetuo possidendum. Ne igitur hoc factum in posterum quis
infringat, hanc litteram dedimus sigilli nostri munimine roboratam. Huius rei testes
sunt : Ůlricus de Wedestorpe, Ůlricus noster marscalcus, Johannes de Monte, Arnoldus
de Monte milites, et quam plures alii fide digni. Protestamur etiam, quod ista fecimus
de consensu fratris nostri Henrici.
Acta sunt hec Ascharie, anno Domini mo.cco.lxxv, in vigilia circumcisionis Domini, Kal. Januarii.
1275. Januar 2. Halberstadt. Rudolf, Domherr zu Halberstadt, und dessen Brüder Johann und Johann von Gattersleben stellen für die Rückzahlung einer dem Halberstädter Domcapitel schuldigen Summe Geldes als Bürgen Heinrich von Adersleben, Burgmann des Grafen von Anhalt auf Wegeleben.
--- Hec autem, que premissa sunt, una nobiscum in solidum et pro nobis fide data promittunt dominus Lodewicus pincerna de Nendorp et Henricus de Adesleve castrensis comitis1 in Weghenleve milites, amici nostri, per omnia servaturi. Si autem tempore statuto pecunia talis per nos soluta non fuerit, nos tres fratres extunc Quedelingborch et nostri fideiussores antedicti Halberstadensem civitatem intrabimus more fideiussorio non exituri sine voluntate tocius capituli Halberstadensis et consensu. Actum Halberstat, anno Domini mo.cco.lxxv, in octava beati Stephani. ---
1275. Januar 26. Ascharien. Graf Otto I von Ascharien bestästigt unter Königsbann die Schenkung von einer Hufe Landes zu Klein- und von viertehalb Morgen zu Gross-Quenstedt an das Kloster Adersleben seitens des Meiers Ludolf von Klein-Quenstedt.
In nomine sancte et individue trinitatis amen. Otto Dei gratia comes Ascharie et princeps de Anhalt omnibus in perpetuum. Que geruntur in tempore ne simul a memoria hominum labantur cum tempore, poni solent in lingua testium et scripti memoria perhennari. Notum igitur esse volumus hanc literam inspecturis, quod Ludolphus
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 324. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_324.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)