anno millesimo cco.lxxiiijo, quinto Nonas Maii. Postmodum vero prefatus frater noster Henricus2 donacionem nostram gratam et ratam habens post resignacionem per
predictum Johannem1 militem sibi factam supradictos quatuor mansos cum omni proprietate ac iure, quod in ipsis babuit, liberaliter donavit ecclesie beate Marie virginis
memorate perpetualiter possidendos ad eam ordinacionem, que superius est expressa,
presentibus domino Lodewico de Wanzleve prescripto, Johanne magistro fratris nostri
Henrici2 predicti et Ordewino clericis; laicis autem Johanne de Winninge supradicto,
Olrico marscalco, Alexandro Bulten militibus, et aliis quam pluribus fide dignis. Acta
sunt hec Magcdebůrg, in vigilia apostolorum Petri et Pauli, anno incarnacionis dominice prenotato. Ut autem ea, que premissa sunt, firma iugiter perseverent et a nullo
calumpniari valeant vel infringi, presentem paginam inde conscriptam, cum frater noster
predictus sigillo careat, sigillo nostro, quo ipse contentus est, fecimus insigniri eam sepedicte ecclesie sancte Marie Halberstadensi in testimonium perpetuum erogando.
Datum Ascharie, in die sancte Margarete virginis, anno Domini sepedicto.
1274. Juli 18. Magdeburg. Erzbischof Konrad II von Magdeburg übergiebt unter Zustimmung des bisherigen Patronatsherrn in Wülknitz, des Grafen Siegfried I von Anhalt, die Kirche des genannten Dorfes dem Frauenkloster zu Coswig.
Conradus Dei gratia sancte Magdeburgensis ecclesie archiepiscopus omnibus, ad quos presens scriptum pervenerit, salutem in Domino sempiternam. Pacis hominum prestamus obsequium et sui nominis procuramus augmentum, cum ipsam devoto affectu colentibus sic in benigno reddimur favore propitii, ut eorum per nos benivola facilitate desideria conpleantur. Eapropter nos de consensu nostri capituli sororibus ordinis beati Augustini in Cozwich, Brandenburgensis diocesis, ecclesiam ville, que dicitur Volkniz, nostre diocesis, salva iusticia archidyaconi contulimus pleno iure habito, etiam consensu illustris comitis Syfridi de Anhalt, qui in eadem ecclesia ius patronatus hactenus dinoscitur habuisse. Quam donacionem, ne in dubium posteris veniat, presentibus declaramus, propter quod etiam hoc scriptum nostro et nostri sigillis capituli duximus consignare. Datum Magdeburg, anno Domini mo.cco.lxxiiij, xv Kalendas Augusti.
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 317. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_317.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)