sic in obedientiis annum gratie retinebit et tamquam vivus serviet de obedientiis
sibi commissis, quemadmodum hactenus est servatum. Sequens quoque annus quoad consolationem obedientiarum talium nostro capitulo et fabrice cedet totus, debito inde servicio prius facto. Ceterum si quando vacaverint parrochie nostro capitulo deputate, pensionem de uno anno, que cedebat absenti plebano, dum viveret, vicarius, qui in vacante
parrochia residens fuerit, nostro capitulo presentabit distribuendam partim ad emendationem prebendarum et partim ad utilitatem fabrice, sicut ante. Sunt autem hee parrochie capituli: in partibus transalbinis Bidericz, Scartowe, Borch, Tuchim, Louborch,
Resegane, in partibus vero Saxonie Conre, Alesleve, due parrochie in Vrekleve, Dumensleve et capella de Calve. De prepositura maiore sic servabitur institutum: cum illa
vacaverit, capitulo cedent et operi centum marce argenti de ipsius redditibus primi anni,
de aliis quoque prelaturis super chorum nostrum spectantibus, custodia, scolastria, cantoria ac ceteris preposituris sancti Sebastiani, sancti Nicolai, apostolorum Petri et Pauli
nove civitatis Magdeburgensis, Angariensis, Beveracensis, sancti Wiperti in Nienborch ac
omnium archidyaconatuum ac parrochiarum ad chorum pertinentium redditus primi anni
cedent capitulo et structure. Idem iudicium est habendum, si prebendas, obedientias,
prelaturas, personatus dignitates, quocunque nomine censeantur, archidiaconatus ac parrochias capituli vacare contigerit aliter quam ex morte, decanatu et celleraria dumtaxat
exceptis, que duo hiis conditionibus nullatenus astringentur. Huius collecte custodia
duobus de nostro capitulo, quos ad hoc canonici nostri statuendos decreverint, comittetur,
proviso tamen, quod canonici duo adhibiti anno finito facta computatione de perceptis
omnibus sponte renuncient huic commmisso nec se ingerant ad hoc, nisi eisdem denuo
id ipsum a capitulo commendetur. Speciales etiam redditus, quos habet in obedientiis
capitulum vel habebit imposterum, utilitati tantum capituli exclusa fabrica deputentur,
hoc adiecto, quod hec omnia cedent tantum capitulo in futurum fabrica consummata. In
huius igitur instituti testimonium evidens presentem paginam conscribi fecimus sigillis,
nostro videlicet et nostri capituli, roboratam. Acta sunt hec Magdeburg in nostro capitulo generali, presentibus Alberto preposito, Walthero decano, Burchardo curie nostre
camerario, Gunthero custode, Syfrido cantore, et aliis quam pluribus canonicis nostris.
Datum anno Domini mo.cco.lxxiiijo, sexto Idus Martii, pontificatus nostri anno septimo.
1274. April 8. Alsleben. Bernhard Struz von Pfuhle verkauft dem Kloster Hecklingen eine Hufe Landes zu Dalldorf.
Bernardus dictus Struz de Půle omnibus hanc paginam inspecturis salutem in Domino Jhesu Christo. Universis Christi fidelibus tam presentis temporis quam futuri desidero esse notum intuentibus scriptum istud, quod ego de consilio et de consensu fratrum meorum omnium ac heredum vendidi et resignavi ecclesie in Hekelinge proprietatem unius mansi siti in Daldorp quiete et libere perpetuo possidendam, quem mansum
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 313. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_313.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)