et filio suo Gevehardo et fratre ipsius comitis Borchardo et consanguineis eorum
Gevehardo et Gerardo fratribus de Querenvorde ac iidem nobiles ab illustri principe
marchione Misnense et dictus marchio a nobis et nostra ecclesia titulo tenuerant pheodali, que, sicut de manu in manum descenderat, sic gradatim ascendendo nobis est libere
resignata, nos vero predictam advocaciam tenentes liberam et solutam ecclesie in Hadhemersleve contulimus sub hac forma, ut ipsius advocacie proprietas aput nostram ecclesiam Halberstadensem remaneat et episcopus Halberstadensis, qui pro tempore fuerit, causas
sanguinis, furti, rapine, violencie ac homicidii iudicabit, cum fuerint iudicande, ita tamen,
quod in ecclesia prefata Hadhemersleve vel in hominibus ipsius aut bonis exactionem aliquam non faciat vel per nuncios suos fieri paciatur, obligantes insuper nos et ecclesiam nostram, quod sepedictam advocaciam in toto vel in parte non inpheodabimus, non vendemus nec ab ecclesia nostra Halberstadense ullo alienacionis titulo transferemus, hoc etiam
adiecto, quod abbatissa, prepositus et conventus in Hadhemersleve nullum ullo tempore
advocatum eligant vel tutorem, set semper episcopum Halberstadensem et ecclesiam suam
habeant protectorem; super quo abbatissa, prepositus et conventus in Hadhemersleve
dabunt nostre ecclesie Halberstadensi instrumentum publicum sigillo sue ecclesie consignatum*, in quo sollempniter promittent, hanc ordinacionem ab ecclesia nostra Halberstadense factam firmiter observare. Adicimus preterea, quod advocaciam quinquaginta
mansorum cum ipsorum pertinenciis, quam predicti fratres de Tzeringe a nobis tenent
titulo pheodali, cum primum quocumque modo fuerit ab eis absoluta, non inpheodabimus, non vendemus nec ab ecclesia nostra Halberstadense in toto alienabimus aut in
parte, set apud ipsam iugiter permanebit. Huius rei testes sumus2: Wedekindus de
Nuvenburg3 prepositus in Heligenstat, Henricus de Drondorp, Albertus custos, Bertoldus
de Clettenberg, Christianus scolasticus, Hermannus de Hodenhagen, Ludegerus Struz,
Guntherus vicedominus, Ludolfus de Dalem, Anno de Heymbůrch, Heidenricus de Schartfelt, Gevehardus cellerarius4, Thidericus de Hessenem, Conradus de Dorstat, Hermannus portenarius, Ericus prepositus ecclesie sancti Bonifacii, Rodolfus de Gatersleve, Reynerus de Cranikfelt, Thidericus de Amvorde5, Heidenricus de Querenvorde, Halberstadensis
ecclesie canonici; laici autem Fridericus de Valkensten, Henricus de Blankenburg, Henricus de Kircberg comites, Wernerus et Hugoldus de Scherenbeke nobiles, ministeriales
vero Alvericus pincerna de Donstide6, Fridericus de Gerenrodhe, Johannes7 de Wedersleve, Albertus de Cokstide, Gevehardus de Slage, Hermannus Tupeke, Gerardus de
Jerendorp, Olricus de Amvorde, Fridericus de Ordhen, Henricus Isenborde, Jacobus de
Severthusen, Henricus de Quenstide milites, Rodolfus de Gerenrodhe, Wernerus camerarius, et alii quam plures clerici et laici fide digni. Ut autem ea, que premissa sunt,
a nullo calumpniari valeant seu infringi, presentem paginam inde conscriptam sigillis
nostris, videlicet Volradi episcopi et capituli Halberstadensis ecclesie, fecimus communiri8
eam sepedicte ecclesie in Hadhemersleve in testimonium perpetuum erogando.
Actum et datum Halberstat, secunda feria post dominicam9: Ad te levavi, in nostro
generali capitulo, anno Domini millesimo coco.lxxoiij, pontificatus nostri Volradi Halberstadensis ecclesie episcopi anno xviijo.
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 307. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_307.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)