et expresso fratris nostri karissimi domini Alberti ducis Saxonie consensu ius patronatus
parrochie in villa Badegast ecclesie sancti Nicholai in Aken, Magdeburgensis dyocesis, et
canonicis, qui ibi pro tempore fuerint, tam devote quam liberaliter erogasse. Ut autem
hec nostra liberalis et devota donatio fiat omnibus manifesta, presentem paginam conpactam exinde sigilli nostri munimine roboratam cum inscriptione testium ecclesie predicte ac canonicis ipsius iussimus in perpetue firmitatis testimonium presentali. Testes
huius donationis sunt: domina Ingeburgis ducissa uxor nostra; frater Hermannus gardianus in Wittenberch, frater Bartholomeus, qui minister fratrum minorum quondam fuit,
Baldewinus cappellanus noster viceprepositus in Brote; Widego de Richowe marscalcus
noster, Theodericus de Hekelinge pincerna noster, Bertrammus de Berge milites, et alii
quam plures fide digni.
Datum Aken, anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo septuagesimo tercio, sexto decimo Kalendas Decembris.
1273. November 27. Zerbst. Walter und Burchard von Barby schenken dem Nonnenkloster Ankun vor Zerbst die Kirche zu Wertlau nebst ihren Tochterkirchen zu Jütrichau und Bernsdorf.
Wolterus et Borchardus dicti de Barboy universis presentem paginam inspecturis. Que geruntur in tempore, ab humana memoria de facili evanescunt, nisi fuerint vivacis scripture testimonio perhennata. Notum itaque facimus universis Christi fidelibus tam presentibus quam futuris, quod necessitate sanctimonialium in Ankun compassive mentis intuitu comprobata, que in devocione sue professionis Deo iugitur famulantur, ut earum indigencia nostro mediante presidio aliquatenus relevetur, pari consensu et unanimi voluntate in remedium animarum nostrarum et antecessorum nostrorum felicis memorie collegio earundem ecclesiam in Wertlav cum filiabus suis Juterchowe et Bernestorp donavimus libere in perpetuum possidendas. Ut autem hoc factum nostrum rationabile a nostra posteritate nequaquam valeat violari, presentem paginam super eo confectam contra omnia oblivionis incommoda fecimus sigillorum nostrorum appensionibus roborari. Testes huius donacionis sunt: Johannes ibidem tunc temporis prepositus, magister Hildebrandus, magister Rodolfus plebani in Tservist; item Johannes de Winnicstede, Johannes Dives, Hinricus de Mordiz milites, et alii quam plures clerici et laici.
Datum Tservist, anno dominice incarnationis m.occo.lxxoiijo, indictione secunda, vo Kalendas Decembris.
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 304. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_304.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)