huiusmodi indulgencie, ne hec nostra littera extra hospitale predictum per
questuarios aliquatenus deferatur.
Datum apud Frankenvort, iij Nonas Octobrium, anno Domini mo.cco.lxxmo tercio. Volumus etiam has nostras litteras post terminum non valere. Datum ut supra.
1273. October 13. Nordhausen. Graf Otto I von Ascharien bestätigt die Statuten der Stadt Nordhausen.
Universis presens scriptum inspecturis Otto1 comes Ascharie et princeps de Anhalt salutem in Domino. Liquidum volumus ut sit universis, quia universa, que consules Northusen inter se in civitate Northusen ad commune commodum et proficuum civitatis instituerunt aut tempore succedente instituent, consensu nostro ratificamus diligencius approbando. Si autem aliqui fuerint, qui contumaces reniti voluerint et instituto huiusmodi contraire, non dubitent, se personam nostram offendisse, insuper et iram nostram in se graviter suscitasse. In robur istorum literam presentem eis dedimus sigilli nostri munimine roboratam.
Acta sunt hec presente Henningo de Berge, Ulrico marschalko, Arnoldo de Berge, Conemundo de Berge; Tiderico villico, Rudolfo advocato, Helwico de Frankenhusen, Henrico Gyselberti, Henrico Godeschalci, Kindelino, Syffrido filio Syffridi, Hartwico de Elrich, Wernhero advocato, qui sunt comburgenses eiusdem civitatis. Datum Nordhusen, anno Domini mo.cc.olxxiijo, feria sexta ante festum Galli.
1273. November 16. Aken. Herzog Johann I von Sachsen schenkt dem Nicolaistifte zu Aken das Patronatsrecht über die Kirche zu Badegast.
In nomine sancte et individue trinitatis amen. Johannes Dei gratia Saxonie, Angarie, Westfalie dux burgraviusque Magdeburgensis omnibus in perpetuum. Cum omnes per primevi patris nostri prevaricationem in culpam lapsi simus nec quisquam nostrum mortis sentenciam devitare valeat, expedit summopere, ut diem messionis extremum bonis operibus ac elemosinarum semine preparemus. Noverint igitur omnes presentis temporis et futuri, nos ob salutem progenitorum nostrorum et nostram accedente pio
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 303. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_303.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)