altero predictorum comitum processum nostrum propositum non haberet, nichilominus
vota nostra in alium, quem expedire viderimus, unanimiter vel quo maior inter nos numerus declinaverit, convertemus, hoc tamen incluso, quod, si quem elegerimus, gratiosum, favorabilem et conformem ei, cui inter nos contrarius et molestus extitit, primitus
faciamus. In cuius rei testimonium presentem litteram dicto domino palatino dedimus
nostri sigilli robore communitam.
Actum et datum Maguntie, anno Domini m.cc.lxxiij, Kal. Septembris.
1273. October 4. Die Aebtissin Bertradis von Quedlinburg giebt ihre Einwilligung zu dem Verkaufe von anderthalb Hufen Landes zu Mehringen an das dortige Nonnenkloster seitens der Pröpstin von Wendhausen Kunigunde (von Hohenbüchen).
Nos Bertradis Dei gratia Quidelinburgensis abbatissa notum esse volumus omnibus presentem litteram audituris, quod dilecta nobis in Domino Conegundis, preposita in Wenethusen, de nostro beneplacito voluntatis ac totius nostri conventus accedente consensu mansum et dimidium situm in Meringe, cuius proprietas ad nostram spectabat ecclesiam, conventui dominarum dicte ecclesie in Meringe pro quadam summa pecunie vendidit pro suis debitis persolvendis. In cuius rei testimonium presentem litteram conscribi fecimus et sigilli nostri munimine roborari. Datum anno Domini mo.cco.lxxoiij, in die beati Francisci confessoris.
1273. October 5. Bei Frankfurt. Erzbischof Heinrich II von Trier gewährt dem Hospitale zu Petersthal einen vierzigtägigen Ablass.
Henricus Dei gratia Treverensis archiepiscopus universis presentes litteras inspecturis salutem in vero salutari. Quoslibet sancte fidei professores ad zelum devocionis et opera karitatis allicere cupientes, nos de omnipotentis Dei misericordia ac beati Petri apostoli confisi suffragiis omnibus vere penitentibus et confessis, qui ad hospitale Vallis sancti Petri, Halberstadensis diocesis, manum porrexerint adiutricem, quadraginta dies de iniunctis sibi penitenciis misericorditer relaxamus, dummodo accedat consensus venerabilis patris domini Volradi1 Halberstadensis episcopi. Inhibemus etiam per subtractionem
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 302. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_302.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)