generis humani actiones in suo statu permanent fortiores, que scripturarum testimonio
solidantur. Notum igitur esse cupimus tam presentis quam futuri evi fidelibus, quod
strennui milites dominus Henningus et Conradus fratres uterini dicti de Zeringe coram nobis constituti advocatiam et omnem iurisdictionem curie claustralis in Hademersleve et allodii in Alekendorp necnon allodii in minori Hondorp et allodii in Werthusen
et unius mansi in maiori Hondorp et unius mansi in Cocstede cum omni iure attinenti,
pascuis, pratis, salictis et virgultis et cum fundo, qui in dictis locis agricultura seu aratro laboratur, pro centum et viginti quinque marcis Halberstadensis monete ad manus
nostras resignaverunt libera voluntate. Nos vero dictorum militum Henningi1 et Conradi2 ac honorabilis viri domini Conradi prepositi et totius conventus sanctimomalium prefate
ecclesie sancti Petri in Hadmersleve precibus utpote rationabilibus inclinati cum consensu
nostri capituli in Halberstad pretactam advocatiam cum omni iure, quo eam possederant
milites antedicti, donavimus et contulimus et dimisimus ecclesie sepedicte proprietatis
titulo perpetuo possidendam. In cuius rei testimonium evidens hanc litteram desupcr
confectam dicto conventui erogavimus sigilli nostri robore communitam.
Datum Halberstad, anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo tercio, in crastino
beate Margarete virginis.
1273. August 7. Mehringen. Die Aebtissin Adelheid und der Convent zu Mehringen verleihen dem dortigen Einwohner Günther und dessen Ehefrau Margarete gegen gewisse jährliche Abgaben eine Hufe Landes.
Nos Adelheidis Dei gratia abbatissa totusque conventus dominarum claustri in Meringge recognoscimus ac presentibus protestamur, quod unum mansum nostre ecclesie, quem Gunterus civis ville nostre antea de manu nostra tenuerat, ipsi et uxori sue Margarete iure hereditario possidendum conferimus annuatim persolventem tercium dimidium modium forensem ordei et unum siliginis1, preterea unum porcum et unam ovem et pullum unum, ad hec tres solidos in festo beati Jacobi apostoli persolvendos. Et ne cuiquam super hoc in posterum dubium aliquod valeat suboriri, presens scriptum prefatis Guntero2 ac uxori sue Margarete2 in tocius veritatis indicium sigillo nostro communitum communiter duximus conferendum. Huius rei testes fuerunt: Johannes, Conradus, Gevehardus nostre ville concives.
Datum in Meringge, anno gratie mo.cco.lxxo.iijo, septimo Idus Augusti.
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 300. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_300.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)