exactionis genere a nobis perpetuo sint liberi et exempti. Huius rei testes sunt: Henricus comes de Blankenburch, Albertus de Cocstede, Bartoldus de Thitforde, Tidericus
Marroch milites, Bernardus filius marscalci, Johannes de Marsleve, Conradus Struvo, et
alii quam plures.
Actum anno Domini moccolxxjo, indictione quarta decima.
Igitur ut ea, que superius expressa sunt, in perpetuum firma maneant et illesa, presentem litteram super eo confectam ad cautelam habundantem sigilli nostri munimine duximus roborandam.
1271. October 16. Friedeburg. Ein Herr von Barby verzichtet zu Gunsten des Klosters Gerbstedt auf das Vogtkorn aus denjenigen Gütern, welche er erkauft hat, unter Besiegelung des Grafen Siegfried I von Anhalt.
In nomine sancte et individue trinitatis …1 de Barboy omnibus --litteram inspecturis cupimus esse notum, quod nos constitutionem, quam dominus Burchardus comes de Mansvelt, noster consanguineus, de frumentaria avena, quod vulgariter dicitur vogetkorn, et pullis singulis annis per totam advocatiam ecclesie in Gerbirstede constituerat, eidem ecclesie de mansis, quos a predicto consanguineo nostro emimus, perpetualiter libere resignamus. ---
Datum in Vredeberghe, anno incarnationis Domini mocclxxo primo, xvij Kalendas Novembris, indictione xiiij2. Ut autem hec ordinatio facta a nobis circa ecclesiam sepedictam perpetuis maneat temporibus inconvulsa, ipsam presenti pagine inscribi fecimus ac sigillis venerabilium dominorum nostrorum Conradi sancte Magdeburgensis ecclesie archiepiscopi, Volradi Halberstadensis ecclesie episcopi, illustriumque nichilominus principum Sifridi comitis de Anehalt, Conradi comitis de Bren ac nostris duximus roborandam. ---
1271. October 21. Mehringen. Hoier (von Hohenbüchen), Scholasticus zu Hildesheim, bezeugt, dass die Herrin von Drondorf eine Hufe Landes zu Mehringen von ihm erkauft und dem dortigen Kloster übereignet habe.
Hogerus1 Dei gratia Hildensemensis ecclesie scolasticus omnibus hoc scriptum inspecturis salutem in Domino. Tenore presentium profitemur, quod mansum unum in
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 285. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_285.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)