futuris, quod de bono consensu nobilium principum ducum Saxonie dictorum de Anahalt mansum quendam Gravestorpe situm cum omnibus attinentiis suis, quem de dictis principibus iure tenueram feodali, ecclesie sancti Andree in Derneborch contuli proprialiter et libere perpetuo possidendum, alium mansum quendam proprietatis mee in
magno Lofbeke situm prenominatis principibus restituens in restaurum. Huius rei testes sunt: nobiles viri comes Heinricus de Woldenberge, dominus Hermannus et Henricus comites, dominus Lippoldus et filius suus Andreas dicti de Lutthere, Henricus de
Herre, Conradus de Elvedhe milites, et alii quam plures, tam clerici quam laici, fide
digni. Ut igitur factum presens racionabile ab omnibus inviolabiliter observetur, presentem paginam inde conscriptam et sigilli mei munimine roboratam iam dicte ecclesie
in Derneborch in testimonium validum erogavi.
Actum et datum Woldenberg, anno gratie m.cc.lxxj, in crastino Benedicti abbatis.
1271. Mai 8. Halberstadt. Der Convent des Klosters Hamersleben verkauft dem Bonifaciusstifte zu Halberstadt zwei Hufen Landes zu Nienhagen und zu Klein-Hoim.
Ludolfus Dei gracia prepositus, Alexander prior, Ludolfus custos, Ludolfus hospitalarius, Theodericus celerarius totusque conventus ecclesie sancti Pancracii in Hamersleve omnibus in perpetuum. Cum labilis hominum existat memoria, non ab re fidelium gesta per scripturas publica recipiunt munimenta. Eapropter notum esse volumus omnibus presentes litteras audituris, quod de communi consensu nostri capituli pro utilitate nostre ecclesie duos mansos cum attinenciis eorum in Nyenhagen et in parvo Hoyem sitos, ab omni iugo advocacie penitus absolutes, in festo Galli talentum solventes, ecclesie sancti Bonifacii in Halberstat et Theoderico dicto de Nemore, eiusdem ecclesie canonico, vendidimus iure proprietatis perpetuo possidendos, privilegia vero super hec bona habita irrita decernimus1. Huius rei testes sunt: Johannes decanus sancte Marie in Halberstat, Henricus scolasticus, Henricus de Lewenberch, Fridericus de Winniggestede eiusdem ecclesie canonici, Conradus decanus ecclesie sancti Bonifacii in Halberstat, Theodericus de Holtempna, magister Conradus de Aldendorp eiusdem ecclesie canonici; Conradus de Haslevelde, Wernerus monetarius, Heydenricus de Haslevelde laici, et alii quam plures. Ut autem premissa robur firmitatis perpetue obtineant, presentem paginam inde conscriptam sigillis prepositi et nostre ecclesie fecimus communiri.
Datum Halberstat, anno Domini mo.cco.lxxjo, viijo Idus Maii.
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 280. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_280.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)