absque ullius persone contradictione firmitate perpetua perfruatur. Obeunte vero te, nunc eiusdem loci abbatissa, vel earum aliqua, que tibi successerit, nulla ibi qualibet subrep-tionis astutia vel violentia preponatur, nisi quam sorores communi consensu vel earum pars consilii sanioris secundum Dei ümorem et canonicas sanctiones providerint eligen-dam. Libertates quoque et immunitates antiquas et rationabiles censuetudines monasterio vestro concessas et hactenus observatas ratas habemus et eas perpetuis temporibus illi-batas permanere sancimus. Ad hec auctoritate apostolica prohibemus, ut nullus publicus iudex vel quilibet ex iudiciaria potestate in loca prefati monasterii ad causas audiendas ingredi audeat vel freda seu tributa et coniectus aliquos exigendos aut mansiones vel parietas faciendas, fideiussores tollendos, homines ipsius ecclesie constringendos, thelo-neum vel parafredos ab ipsius hominibus requirendos, eosdem homines suos, litos vel liberos, ad mallum convocandi vel exercendi aliquam potestatem, nisi advocatus, quem abbatissa eiusdem loci communi consensu sororum suarum ad hoc duxerit eligendum. Ad indicium autem percepte huius a sede apostolica libertatis duas marcas et dimidiam puri argenti hobis nostrisque successoribus annis singulis persolvetis. Decemimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat prefatum monasterium temere perturbare aut eius pos-sessiones auferre vel ablatas retinere, minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva apostolice sedis auctoritate et diocesanorum epi-scoporum canonica iustitia in ecclesiis non exemptis. Si qua igitur in futurum ecclesia-stica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo tertiove commonita nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini redemptoris nostri Ihesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco sua iura servantibus sit pax Domini nostri Ihesu Christi, quatinus et hie fruetum bone actionis pereipiant et apud districtum iudicem pre-mia eterne pacis inveniant. Amen. Amen. Amen. (0. P.) Ego Innocentius catholice ecclesie episcopus ss. (B. F.)
f Ego Iohannes Albanensis episcopus ss.
f Ego Iohannes Sabinensis episcopus ss.
t Ego Nicholaus Tusculanus episcopus ss.
t Ego Guido Prenestinus episcopus ss. [Links:]
f Ego Cinthius tituli saneti Laurentii in Lucina presbiter cardinalis ss.
t Ego Gregorius saneti Vitalis tituli Vestine presbiter cardinalis ss.
t Ego Benedictus tituli sanete Susanne presbiter cardinalis ss.
f Ego ßogerius tituli sanete Anastasie presbiter cardinalis ss. [Rechts:]
t Ego Gregorius saneti Georgii ad velum aureum diaconus cardinalis ss.
f Ego Guido saneti Nicholai in carcere Tulliano diaconus cardinalis ss.
f Ego Iohannes sanete Marie in via lata diaconus cardinalis ss.
t Ego Octavianus sanetorum Sergii et Bachi diaconus cardinalis ss.
t Ego Iohannes sanetorum Cosme et Damiani diaconus cardinalis ss.
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Erster Theil. Dritte Abtheilung., Dessau 1873, Seite 564. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_1-3_564.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)