(1206. Mitte Sommers). Aus einem Schreiben des Königs Philipp an den Papst Innocenz III, in welchem über die Königswahl nach Heinrichs VII Tode und über das damalige Verhalten des Herzogs Bernhard von Sachsen berichtet wird.
— — — Ipsi vero principes constanter alium regem sibi creare voluerunt, et di- versi diversos. Quidam principum, de quibus vobis constat, ut credimus, cum duce Ber-toldo Zaringiae tractatum habere coeperunt, ut ipsi eum in regem eligerent, pro quo ipse cum eis plus quam sex millia marcarum expeudit. Qui cum post multam hanc ex-pensam in negotio processum optatum habere non posset, ipso tanto labori et futuris expensis se subtrahens ab incepto negotio conticuit. Tunc iidem principes cum duce Bernardo Saxoniae consimilem coeperunt habere tractatum, et ipse de partibus Saxoniae usque ad partes Rheni, videlicet Andernacum, venit sub hac spe, quod ab eis eligi deberet in regem. Sed cum ipse, sicut vir prudens et circumspectus, videret hoc non posse fieri sine pecu-niae suae maxima effusione, considerans etiam, quod ipse depressus gravissima corporis sui gravitate tanto labori non sufficeret, se subtraxit ab eis ingeniöse. Tunc quoque omnes principes Saxoniae, Bawariae, Austriae, — — — et multi alii magnates et nobi- les nobis consuluerunt, ut nos laborare vellemus pro imperio, ad quod ipsi dicebant suum nobis velle praestare consilium et favorem. — — —
1207. März 3. Rom bei S. Peter. Papst Innocenz III nimmt den Herzog Bernhard von Sachsen in seinen besonderem Schutz.
Nobili viro Bernardo1 duci Saxonie. Cum iuxta canonicas sanctiones non sit contra quempiam procedendum, nisi confessus fuerit vel convictus aut notorius sit eius excessus vel ipse contumax appareret aut publice infamatus, nos, qui iuris ordinem volumus, sicut convenit, ofeervare, auctoritate presentium tibi duximus concedendum, quod si aliquid adversum te contra prescriptum ordinem a nobis «pparuerit impetratum, tibi per illud tanquam subreptum nulluni preiudicium generetur, personam tuam cum iis, que in pre-senti rationabiliter possides aut in futurum iustis modis prestante Domino poteris adi-pisci, suscipientes sub protectione apostolice sedis tanquam principem catholicum et devotum. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis et con-
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Erster Theil. Dritte Abtheilung., Dessau 1873, Seite 561. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_1-3_561.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)