taviensis episcopus, Theodericus Marsburgensis electus, Herwicus Eistatensis episcopus, Hartmannus prepositus Nuenburgensis, Cunradus decanus, Cunradus scolasticus, Volqui-nus castos, Oerlacus canonicus, magister Huwizio; Bernardus dux Saxonie, Gerhardus de Querenforde prefectus Magdeburgensis, Meinherus de Werbene prefectus Misnensis, Theodericus prefectus de Kirchberch; Albertus de Droizk, Heindenricus de Zanchenberch, Hugo de Hoikenwalt, Rudolfus etGunthems iratres de Bunowe, Reinhardus deMincwiz, Reinhardus de Strele ministeriales ecclesie nostre, et alii quam plures tarn layci quam clerici.
Acta autem sunt hec anno ab incarnatione Domini m0.cc°.iii°, indictione viu, in Alden-burg castro imperatoris.
(1203). December 13. Anagni. Papst Innocenz III ermahnt den Herzog {Bernhard) von Sachsen zum Aufgeben der Partei Philipps von Schwaben und zur Anerkennung Ottos IV.
Nobili viro duci Saxonie. Cum finem rerum Providentia metiatur et extendat sapiens sue considerationis aciem ad fütura, miramur non modicum et movemur, quod cum te virum esse noverimus exercitatum in temporalibus et in aliis circumspectum, in facto imperii caligare videris et finem eius improvidus expectare. Sane cum Suevie dux Philippus propter impedimenta, que in litteris generalibus universis principibus destinatis nos meminimus expressisse nee possit nee debeat ad imperii monarchiam pervenire iugi-terque deficiat in se ipso et pars eius de die in diem amplius infirmetur, carissünus autem in Christo filius noster illustris rex Otto in Romanorum imperatorem electus vir sit industrius et idoneus ad imperium obtinendum fiatque iugiter inse ipso robustior et roboretur quotidie regnum eius, non debueras tamdiu ineumbere baculo arundineo, qui manum perforat innitentis, sed illi potius adhaerere columne, que in petre soliditate firmata nee pluviarum imbres nee impetus fluminum aut ventorum formidabit impulsus. Cum enim Dominus quod de ipsius regis promotione disposuerat ab eterno, ianiincepe-rit temporaliter explicare ac beneplacitum suum certis ex quadam parte indieiis revela-rit, cuiusdam fatuitatis est species divine velle dispositioni resistere ac eius omni-potentie obviare. Ecquid igitur expeetas adhuc et non prevenis in benedictione dul-cedinis regem ipsum, ut cum coronam aeeeperit de lapide pretioso, circa te regie benevolentie dona diffundat et magnificet et inter se honorantes honoret? Sane pru-dentiam tuam non credimus ignorare, quod si ultimus ad fidelitatem eius venire volueris et post ceteros eius gratiam obtinere, aut nullum aut difficilem invenies apud ipsum accessum, nee volet forsitan te rogatus reeipere, quem tu non reeipis cum ro-garis. Audisse namque te credimus ex evangelica lectione, quod virgines, que tunc tandem oleum emere voluerunt, cum sponso fuerat oecurrendum, quia cum aliis infantibus ad nuptias non intraverunt, ,Nescio vos( audire meruerint novissime venientes et clausa ianua omnis eis fuerit preclusus ingressus. Ne igitur nobilitati tue simile sie
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Erster Theil. Dritte Abtheilung., Dessau 1873, Seite 552. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_1-3_552.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)