scopum quondam Alverstadensem pro Godenhusen et Alerstede vestro sunt collata mo-nasterio; predia quoque in Swanebeke cum aliis prediis, que tu, fili abbas, ipsi mona-sterio rationabiliter acquisivisti; et predia Pulcritz, que specialiter sunt fratribus assignata ad prebendam eorum; predia, que Ludolphus et Siffridus specialiter vestro monasterio contulerunt ad opus infirmarie specialiter; insuper predia, que Theodericus de Sladen ad sustentationem monachorum contulit, cum omnibus aliis, que in presentiarum rationabiliter possidetis aut in futurum iustis modis poteritis adipisci, auctoritate vobis apo-stolica confirmamus et presenti privilegio communimus. Sane auctoritate apostolica in-hibemus, ne quis de novalibus vestris, que propriis manibus aut sumptibus Colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum a vobis decimas exigere vel extorquere presumat. Liceat quoque vobis, clericos vel laycos libros et absolutos e seculo fugientes ad conversionem recipere et eos sine contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper, ut nulli fratrum vestrorum post factam in eodem loco professionem fas sit absque abbatis sui licentia de eodem loco discedere, discedentem vero absque communium litterarum cautione nullus audeat retinere. Crisma vero, oleum sanctum et consecrationes altarium seu basilicarum vestrarum, ordinationes monachorum seu clericorum vestrorum, qui ad sacros ordines fuerint promovendi, seu alia ecclesiastica sacramenta per dyocesanum vobis episcopum, siquidem catholicus fuerit et gratiam et communionem apostolice sedis habuerit, gratis ac sine exactione seu pravitate aliqua precipimus exhiberi. Prohibemus preterea, ne tu, fili abbas, vel aliquis successorum tuorum possessiones s?u aliqua alia bona ipsius mo-nasterii seu ornamenta, que tarn custodie quam monasterio sunt specialiter deputata, distrahere seu quomodolibet alienare sine fratrum consilio et assensu presumas. Cum autem generale interdictum terre fuerit, liceat vobis clausis ianuis, exclusis excomrauni-catis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce divina officia celebrare. Se-pulturam preterea eiusdem loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extreme voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tarnen iustitia illarum ecclesiarum, a quibus mortuorum corpora assumuntur. Obeunte vero te, nunc eiusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet surreptionis astutia seu violentia preponatur, nisi quem fratres com-muni consensu vel fratrum maior pars consilii sanioris secundum Deum et beati Bene-dicti regulam providerint eligendum, a quo, cum electus fuerit et benedictionis munus per dyocesanum episcopum fuerit consecutus, nullus pro benedictione sua seu pro loca-tione ipsius in sede palefridum aut capam sericam vel aliquid aliud obtentum alicuius prave consuetudinis requirere aut extorquere presumat. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat prefatum monasterium vestrum temere perturbare aut eius possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimo-dis profutura, salva sedis apostolice auctoritate et dyocesani episcopi canonica iustitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui careat dignitate reamque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini redemptoris nostri Ihesu Christi aliena fiat atque in extremo examine divine ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco sua iura servantibus sit pax Domini nostri
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Erster Theil. Dritte Abtheilung., Dessau 1873, Seite 537. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_1-3_537.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)