aliis usibus ad hoc pertinentibus; in Wobeke mansum unum; in Elenstede decimam super quinque mansos ad hospitale perünentes; octo mansos, quos Suitherus de Hake-burnan pro remedio anime sue, domui vestre concessit, et octo mansos, quos Otto de Kruttorp pro se et uxoris sue ibidem sepulte et filiorum suörum memoria monasterio vestro donavit; mansum insuper in Dedeleve, in Anderbeke, in Ettekendorp auctoritate vobis apostolica confirmamus. Liceat vobis quoque clericos vel laicos liberos et abso-lutos e seculo fugientes ad conversionem recipere et eos sine contradictione aliqua re-tinere. Prohibemus insuper, ut nulli fratrum vestrorum post factam in eodem loco pro-fessionem fas sit absque abbatis sui licentia, nisi arctioris religionis obtentu, de eodem loco discedere; discedentem vero absque communi literarum cautione nullus audeat retinere. Crisma vero, oleum sanctum seu consecrationes altarium et1 vestrarum basilicarum, or-dinationes monachorum seu clericorum vestrorum, qui ad sacros ordines fuerint promo-vendi, sive alia ecclesiastica sacramänta a dyocesano episcopo, siquidem catholicus fuerit3 et gratiam atque communionem apostolice sedis faabuerit, vobis gratis et sine pravitate aliqua volumus exhiberi. Ad hec volumus, ut quitquid super advocatorum institutione ammonitione ipsius abbacie a bone memorie Borchardo, Reynardo, Olrico et aliis Halberstadensibus episcopis rationabiliter est statutum et eorum auctoritate continetur, firmum futuris temporibus habeatur et inviolabiliter observetur. Cum autem generale interdictum terre fuerit, licet vobis clausis ianuis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce divina officia celebrare. Sepulturam preterea eiusdem loci liberam esse omnino decernimus, ut eorum devotioni et extreme voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tarnen iusticia illarum ecclesiarum, a quibus mortuorum corpora assumuntur. Obeunte vero te, nunc eiusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successo-rum, nullus ibi qualibet surreptionis astucia seu violencia preponatur, nisi quem fratres eiusdem loci seu fratrum maior pars consilii sanioris secundum Deum et beati Benedicti regulam providerint eligendum. Libertates preterea et immunitates monasterio vestro concessas nee non antiquas et rationabiles consuetudines hactenus4 observatas ratas habe-mus et eas futuris temporibus illibatas manere censemus. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat prefatum monasterium temere perturbare aut eius possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolice auctoritate et diocesani episcopi canonica iusticia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, seeundo tertiove commonita nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui careat dignitate reamque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini redemptoris nostri Ihesu Christi aliena fiat atque in extremo examine divine ultioni subiaceat. Cunctis autem eidemloco sua iura servantibus sit pax Domini nostri Ihesu Christi, quatenus et hie fruetumbone actionis pereipiant et aput districtum iudicem premia eterne pacis inveniant Amen. Amen. Datum Laterani per manum Cencii sanete Lucie in Orthea dyaconi cardinalis, domni
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Erster Theil. Dritte Abtheilung., Dessau 1873, Seite 529. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_1-3_529.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)