fidei persecutoribus habitetur, eam habitatorem desideras incolere christianum et Scla-vorum barbariem et pagane feritatis spurdciam a christianis finibus amovere. Eapropter, dilecte in Domino fili, tuis postulationibus grato concurrentes assensu et pium inten-tionis tue propositum commendantes, cum id sine speciali sedis apostolice gratia de fa-cili non possis efficere, omnibus Christiane fidei professioribus in terram tuam per tuam vel tuorum heredum industriam de cetero inducendis auctoritate presentium indulgemus, ut de singulis mansis quatuor modios annone, que ex ipsis provenerit, dioecesanis epi-scopis nomine decimarum exsolvant.3 Nulli ergo omnino hominum fas sit, hanc nostre paginam concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli, apostolorum eius, se noverit incursurum. Datum Laterani, xiiii Kai. Februarii, pontificatus nostri anno sexto.
1197. Mai 5. Rom im Lateran. Papst Cölestin III bestätigt dem Kloster Huysburg seine Rechte, Freiheiten und Besitzungen, darunter auch den Zehnten zu Reinstedt und Güter zu Giersleben.
Celestinus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati monasterii sancte Marie in Huysborch eiusque fratribus, tarn presentibus quam futuris, regulärem vitam professis in perpetuum. Beligiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse presidium, ne forte cuiuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito revocet aut robur, quod absit, sacre religionis enervet. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris iustis postulationibus clementer annuimus et prefatum monasterium sancte Marie in Huysburch, in quo divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti privilegio communimus, inprimis siquidem statuentes, ut ordo monasticus, qui secundum Deum et beati Benedicti regulam in eodem monasterio institutus esse dinos-citur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter servetur. Preterea quascumque posses-siones, quecumque bona idem monasterium vestrum inpresentiarum iuste ac canonice possidet aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, obla-tione fidelium seu aliis iustis modis prestante Domino poterit adipisci, firma vobis ve-strisque successoribus et illibata permaneant, in quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis: locum ipsum, in quo prefatum monasterium situm est, cum omnibus perti-nentiis suis; decimam, quam Regenardus Halberstadensis episcopus in villa, que Wa-gersleve dicitur, ad exemplar Borchardi predecessoris sui monasterio vestro pia delibe-ratione concessit; decimas quoque1 in quinque villis subnotatis: Dingenstede, Etteken-dorp, Wenrstide, Reynstide, Beinerestorp, etdimidiam decimam in Anegerimesleve; bene-ficium ecclesie in Gerdegestorp cum omnibus pertinentiis suis; quindecim mansos in Uppelinge cum prato et silva; in Gersleve molendinum unum et mansum unum cum
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Erster Theil. Dritte Abtheilung., Dessau 1873, Seite 528. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_1-3_528.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)