Anno dominice incarnationis m.c.lxxxxv sigiüatum hoc Privilegium a Ludolpho archi-presbitero in Castro Berneborch", septimo Idus Februarii.
1195. März 30. Halberstadt. Der Dompropst Konrad von Halberstadt über die Zurückkaufung des Zehnten zu Giersleben aus den Händen der Grafen von Valkenstein zu Gunsten des Klosters Konradsburg.
Conradus Dei gratia Halberstadensis ecclesie maior prepositus, Wernerus decanus eiusdemque loci fratrum universitas omnibus fidelibus, quibus hoc scriptum ostensum fuerit, orationes et fraternam in Christo dilectionem. Notum esse volumus tarn presen-tis quam futuri temporis fidelibus, quod comes Otto de Valkensten fratrisque sui domini Theoderici filii, videlicet Burchardus et Conradus, deeimam inGersleve de manu domini Gardolfi nostri venerabilis episcopi tenuerunt, que ab Ulis ad manus aliorum iure feo-dali longe descenderat adeo, ut nobis vix ulla tenuis spes aut certe nulla relicta fuisset, quod eadem deeima ad usus ecclesie .nostre posset de cetero redire. Nobis itaque annu-entibus dominus Heinricus abbas de Conradesborch de sibi commissorum profectu utro- . bique sollicitus de rebus ecclesie sue non sine labore compositis ipsam deeimam de manu laicorum redemit, quam domino Gardolfo nostro episcopo legitime resignatam, quia idem dominus Heinricus abbas ecclesie nostre plurimum fuit obsequiosus, suä suique conven-tus peticione nobis consentientibus dominus episcopus ecclesie de Conradesborch eiusque patrono et nostro beato Sixto pape et martyri contulit, ut videlicet ei, sicut apud nos, ita etiam alibi maior exhibeatur veneratio ac pro domino episcopo et nobis in eodem loco specialia fiant orationum suflragia. Et ne occasione huius donationis dominus episcopus, successores sui et nostra ecclesia ab eodem loco requirant ullius servicii exae-tionem, tenor orationum, quibus nobis respondere semper habebunt, talis erit, scilicet ut quolibet mense pro vivente nostro episcopo nostrisque canonicis viventibus celebre-tur una missa salutis et reficiatur unus pauper, similiter quolibet mense in remissionem
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Erster Theil. Dritte Abtheilung., Dessau 1873, Seite 511. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_1-3_511.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)