versa vice dimiserunt. Decimam vero pecorum et altilium de iam dictis villis in usus proprios retinuerunt. Attestamur etiam scripto presenti, quod memorati fratres curiam quondam ville Twergowe contiguam a domino Wichmanno5 Magdeburgensi archiepiscopo Scartuensi iure conparaverunt cum silvis, pratis pascuis, aquis aquarumque decursibus et omnibus suis attinentiis. Preterea confirmamus eidem ecclesie beate Marie in monte Liezke4 parrochiales ecclesias Uli pertinentes cum villis, que iure christianitatis sacerdotibus suis tertiam partem decime persolvere debent, quarum hec sunt nomina: parrochia Liezke4 cum villis attinentibus Musowe6, Zebekere et duabus villis, que uno nomine Crudeborne7 nominantur; Slautiz quoque et Meterne, a quibuscunque colonis inhabitentur, eidem ecclesie tertiam partem decime tam de vineis quam de agris persolvent; ecclesia quoque Chidemic cum tertia parte decime trium villarum, scilicet Cidemic, Chinowe, Pameliz, et reliquis suis attinentiis; ecclesia Lochowe, ad quam pertinet villa Quabiz, licet ibi ecclesia edificari permissa sit; Winere quoque et Vethercib3 et Thuchovelle9. Sciendum quoque est, quod prepositus ecclesie beate Marie in monte Liezeke a predecessoribus nostris simulque a nobis curam ecclesiarum et archidiaconatum tenet et vicem episcopi gerit in omnibus ecclesiis, que infra Albiam et Hilam10 continentur, ab ortu ipsius Hyle usque ad terminum eius, ab ortu vero Hyle sursum deficientibus terminis per subscriptos burchwardos eundem archidiaconatum determinantes prescripto presenti communimus, totum videlicet burchwardum Luburg, preter duas villas Vibas11 et Zoias, quas Hyla excludit, burchwardum quoque Wisenberg et circa Albiam Cossewiz, Dobin, Wittenburg, Zane, Alstermunde cum omnibus ecclesiis infra hos terminos constitutis. Hoc quoque opere pretium visum est huic pagine inserere, quod in electione episcopi post prepositum Brandeburgensem, qui primam in electione vocem habet, secundam prepositus Liezekensis habeat, deinde utriusque ecclesie canonici libere eligant, sicut iustitia dictante mos obtinuit omnium cathedralium ecclesiarum. Plebani vero sacerdotes rationabili et iuste eorum electioni debitum assensum exhibeant. Sicut etiam ante tempora nostra statutum fuit, sie et nos Deo auctore statuimus, ut si peccatis exigentibus sive paganorum incursu sive quacunque causa Brandeburgensis ecclesia desolata fuerit, prerogativa electionis cum administratione archidiaconatus et cum aliis, si qua sunt, ad ecclesiam beate Marie in monte Liezeke transeat, quousque prefata Brandeburgensis ecclesia restauretur et sic per omnia pristinam suam recipiat dignitatem. Sacerdotum in eodem archidiaconatu decedentium equitaturam optimam, mantellum, pellicium, superpellicium iuxta consuetudinem Magdeburgensis ecclesie et suffraganearum ecclesiarum predicto archidiacono remota omni occasione dari precipimus. Si quis vero fidelium de episcopatu nostro sive undecunque locum sepulture apud sepe dictam ecclesiam expetierit, nulla ecclesiastica secularisve potentia id inhibere presumat Monachos etiam in episcopatu nostro degentes, ad quos cura animarum non spectat, confessiones audire, penitentes absolvere, mortuos sepelire sine consensu archidiaconi et sacerdotum, quibus cura commissa est, omnino prohibemus. Super hec omnia statuimus, ut nullus advocatus prefate ecclesie fratres aut colonos infestare aut res eorum auferre presumat et secundum iura a marchione Alberto et tilio eius Ottone prescripta in quarumlibet executione causarum memorate ecclesie defensioni spe remunerationis eterne deserviat. Et ut hec omnia rata perpetim et inconvulsa permaneant, auctoritate Dei et beatorum apostolorum, domini quoque pape et nostra
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Erster Theil. Dritte Abtheilung., Dessau 1873, Seite 481. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_1-3_481.jpg&oldid=- (Version vom 28.5.2017)