curavi, quatinus per omnium temporum etates inconvulsa permaneat et per longas po-steritatum successiones in oblivionem recedere non valeat.
(1180—1184. October 24). Erzbischof Siegfried von Bremen befreiet die Stadt Bremen und die dortigen Fremden von den Abgaben, die Schlagschatz und Hanse genannt werden.
In nomine sancte et individue trinitatis. Sifridus1 Dei gratia Bremensis ecclesie archiepiscopus universitati fidelium, tarn presencium quam futurorum, presentis vite prosperitatem et future felicitatem. Omnes abusiones et iniuriosas exactiones delendas esse non dubitamus, et adinventiones hominum, dum racioni contradicunt, non servan-das iudicamus. Unde dum universitatem civitatis nostre et multitudinem eorum, qui ad hec nostra littora peregrinam vertunt navem, exactionibus videremus pregravatam, viscera compassionis circa eos non clausimus et debito cuiusdam exactionis, quod sleischat dicitur, eos alleviavimus, hansam eciam, que ad nos respectum habuit, arbitrio civium permisimus, et utroque isto incommodo civitatem nostram libertavimus. Quia enim prpbatio dilectionis exhibitio est operis, ut affectum nostrum effectu declararemus et infinitis prefato modo pregravatis parceremus, aliquantum nobis subtraximus et tarn racionabile dampnum parcendo multis non dampnum reputavimus. Ut autem hec irre-vocabiliter teneantur et sine retractione serventur, Dei omnipotentis et beati Petri auctoritate, banni quoque nostri inviolabili comminatione communimus, testimonio quoque Ottonis maioris ecclesie prepositi, Friderici quoque decani, Iacobi custodis, Ale-brandi scholastici, Hartwici cellerarii, Bodolfi prepositi, nobilium quoque Lodewici co-mitis, Friderici de Bocberg, Godeschalci de Thiefholte, Arnoldi de Westen, ministerialium vero Gerungi, Marcwardi, Encgelberti, Thietwardi, Alardi, Constantini, Heinrici de Beken et fratris eius Alberonis, confirmamus.
(1180 —1184. October 24). Verleihung des Erzbischofs Siegfried von Bremen an das Kloster Neumünster.
— — — Proinde exemplo bono ipsius predicti archiepiscopi1 et successorum eius, venerabilium Hardwici, Baldwini, Sifridi archiepiscoporum, qui et ipsi ecclesiam prefa-tam* favoribus extulerunt, donis honoraverunt, privilegiis collata confirmaverunt, et nos ad sustentationem in eo loco Deo famulantium ex benivolentia nostra res eorum augere statuimus, ut et memoria nostra in benedictione apud eos eternaliter maneat et merces affectuose collationis apud Deum nobis fructuose et multipliciter accrescat. — — —
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Erster Theil. Dritte Abtheilung., Dessau 1873, Seite 465. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_1-3_465.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)