quod cuiusdam ministerialis nostri Fritherici pia devotione commoniti cenobium in ar-chiepiscopatu nostro in fundo beati Petri in loco, qui Machtestede vocatur, fundari permisimus et fratribus secundum regulam beati Benedict! viventibus ad serviendum Deo commisimus et tradidimus. Quem locum prefatus Frithericus secundum possibilitatem suam in possessionibus pie respexit, quas ad munimentum ibidem degentium hie sub-notari postulavit: unum mansum de propnetate sua Weige, alterum Machtestede cum deeima eiusdem mansi, quem a nobis cambivit, item quartam partem mansi et domum Conradi, item molendinum unum. Hec omnia pro remedio anime sue et suorum cum consensu heredum suorum Deo et sanete Dei genitrici prefato cenobio contulit. Ipsius eciam arbitrio et voluntate irrevocabiliter statuimus, ut unus filiorum eius, quem tarnen fratres cenobii elegerint, advocatus sit, nichil äcturus, nisi a fratribus citatus. Ut autem huius rei omnem ambiguitatem tollamus, presentem paginam veritatem huius rei con-tinentem sigilli nostri inpressione signavimus et maledicta in eum, qui hec turbare presumserit, nisi resipuerit, congessimus. Testes huius rei sunt: Ottomaior prepositus, Frithericus decanus, Occo episcopus, lacobus custos, Alebrandus scolasticus, Hardwicus cellerarius; nobiles vero Liudewicus comes, Godescalcus de Thiefholte, Arnoldus de Westen; ministeriales vero Gerunus, Marcwardus, Engelbertus, Thiedwardus, Alardus, et ceteri quam plures.
(1181—1183). Erzbischof Siegfried von Bremen verstattet seinem Dienstinanne Friedrich von Machtenstedt einen Morast zwischen Brinkum, Machtenstedt und Huchtingen zu verkaufen und bewilligt den Käufern das Holländerrecht.
Sifridus1 Dei gratia Bremensis ecclesie archiepiscopus universis Christi fidelibus, presentibus et futuris, salutem. Ad hoc in ecclesia Domini locum regiminis et excellen-tiam dignitaüs nobis a Deo concessam esse cognoseimus, ut ipsum pre oculis habentes iustitie studeamus et veritati voluntarium prebeamus assensum. Omnibus itaque Christianis, natis et nascituris, insinuamus, qualiter Frithericus de Magtenstide, ministerialis noster, sua devotione obtinuit, ut paludem inter Brinkem et Magtenstide et Hucginke positam nostra auetoritate et permissione venderet quibusdam emptoribus sibi et suis heredibus iure Hollandrico possidendam. Verumtamen, quia termini predietarum villa-rum longe porriguntur in hanc paludem, condictum est, ut ante venditionem istam termini cuique ville disquirantur et tarn curie nostre Brinkem quam ceteris mansis, cuius-eunque fuerint, quiequid sui iuris est, secundum quantitatem terminorum equa distin-guetur distributione et sit in voluntate dominorum, ad quos hii mansi pertinent, sive velint hanc partem paludis, que suis mansis evenire potest, iure Hollandrico vendere, sive suis usibus reservare. Deeima paludis, que predicte curie nostre et ceteris mansis ecclesie assignata fuit, nostra erit libere, reliquum concessimus predicto Fritherico. Ut
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Erster Theil. Dritte Abtheilung., Dessau 1873, Seite 462. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_1-3_462.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)