1182. (Januar—September). Abt Siegfried von Nienburg verbessert die Einkünfte seines Klosters und macht zur Pflege der dortigen Kranken sowie zur besseren Erleuchtung der dortigen Capelle der h. Johannes und[WS 1] Paulus verschiedene Stiftungen.
C. In nomine sancte et individue trinitatis ego Sifridus huius Nienburgensis' ec-clesie abbas. Qualiter propter eam, que non confundit spem retributionis eterne, in ra-tionem prebende fratmm nostrorum et neglecta expediverimus et non habita contulerimus, palam esse volumus tarn nostris successoribus quam cunctis ecclesie nostre postfuturis dilectis filiis. Siquidem regimina ecclesie cum suscepimus, invenimus Ulis a principio collocatam iusticiam, scilicet infra sacram quadragesimam quinque dierum eis caritatis servitia exhiberi debere, sed ea quidem plerumque interrupte negligenterque amministrari atque de his frequentius ante nos causas et querimonias ventilari. Hec itaque egre fe-rentes consulere eis oportune, curavimus atque, ut rei impedimenta de medio tolleremus, xxv solidos de censu proprio dari annis singulis decrevimus. Tum vero etiam infirmo-rum fratmm causas in extremo sitas intuentes, prospicere eis et auxilio esse, uti opor-tuit, intendentes quindecim solidos ad cellam infirmorum nichilominus de proprio censu deputavimus, que utraque quidem in Pascha solvenda erunt Preterea, ut nos quoque ipsis fratribus in memoriam amplius duceremus, duos mansos in Soluz solidos decenos reddentes ad propriam anniversariam diem eis ad karitatis amministrationem segregavi-mus. Adicimus id quoque, quia ad capellam sanctorum martyrum Iohannis et Pauli lu-minaria deesse graviter animo ferentes, quo illa conquiri et exhiberi copia esset, ad eam dimidium mansum in Gremesleve positum contulimus. Verum hec apud fratres presentes huius ecclesie eorumque successores in perpetuum collocata esse volentes sigilli nostri inpressione signamus et roboramus, ne quis in posterum ea in irritum ducere autteme-rare ratione ulla presumat, sed absque inpedimento et inmutatione cuiusquam ad com-moda eorum, quibus sunt attributa, proficiant. Testes horum hü sunt: Beringerus prior, Conradus prepositus, Otto prepositus de Hagennenrode et totus conventus fratrum, Bal-damarus frater abbatis, Burchardus, Gevehardus et Conradus de Zprone; ministeriales Thiedericus de Milda, Hermannus de Hondorp, Conradus de Latdorp, Cono et Herricus de Civitate*, Heithinricus de Madeburch, Thiedolfus de Izerizke5, et alii perplures. Acta sunt hec anno dominice incarnationis millesimo clxxxii, indictione xv, concurrente eodem4.
Anmerkungen (Wikisource)
- ↑ Vorlage: uud
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Erster Theil. Dritte Abtheilung., Dessau 1873, Seite 456. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_1-3_456.jpg&oldid=- (Version vom 25.5.2018)