et idem marchio coram imperatore advocatiam ipsam in beneficium de tua concessione suscepit Volentes itaque pastorali sollicitudine providere, ne super hiis ecclesia tua im-posterum fatigetur, prescriptam commutationem, sicut diximus, factam et ab utraque parte receptam ratam habemus et eam de communi fratrum nostrorum consilio confirmamus. Abbatiam quoque predictam'cum omnibus ad eam spectantibus, sicut ecclesie tue ab imperatore pietatis intuitu concessa est et in eius scripto auctentico continetur, tibi tuisque successoribus duximus nichilominus confirmandam. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat prefatam ecclesiam temere perturbare aut eius possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere seu quibusdam vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolice auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam venire temptaverit, secundo tertiove commonita nisi reatum suum digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sangwine Dei et Domini nostri redemptoris Ihesu Christi aliena fiat atque in extremo examine divine ultioni subiaceat: cunctis autem eidem loco sua iura servantibus sit pax Domini nostri Ihesu Christi, quatenus et hie fruetum borie actionis pereipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inveniant. Amen. (0. P.)8 Ego Lucius katholice ecclesie episcopus. (£. V.)
Ego Conradus Sabinensis episcopus minister. Ego Theodinus Portuensis et sancte Rufine sedis episcopus. Ego Paulus Prenestinus episcopus. Ego Iohannes presbyter cardinalis tituli sancti Marci. Ego Petrus tituli sancte Susanne presbyter cardinalis. Ego Vivianus tituli sancti Stephani in Celio monte presbyter cardinalis. Ego Arduinus tituli sancte crucis in lerusalem presbyter cardinalis. Ego Matheus tituli sancti Marcelli presbyter cardinalis. Ego Laborans presbyter cardinalis sancte Marie transTyberim tituli Calixti. Ego Petrus presbyter cardinalis tituli sancti Laurentii in Damaso. Ego Iacinthus dya-conus cardinalis sancte Marie in Cosmidin. Ego Ardicio sancti Theodori dyaconus cardinalis. Ego Rainerius dyaconus cardinalis sancti Georgii ad velum aureum. Ego Gra-tianus sanetorum Cosme et Damiani diaconus cardinalis.
Data Velletris per manum Alberti sancte Romane ecclesie presbyteri cardinalis et can-cellarii, Non. Iunii, indictione xv, incarnationis dominice anno m.clxxxii, pontifica-tus vero domni Lucii pape tertii anno primo.
ses ; ses minus. — 3. Durch das Kreuz getheüt -.—*USj «—^ J Umschrift des äusseren Randes: Adiuvanos
Ter eius Deus salutaris nostor.
58«
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Erster Theil. Dritte Abtheilung., Dessau 1873, Seite 455. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_1-3_455.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)