1182. {Januar 1 — Februar 26). Erzbischof Wichmann von Magdeburg vergleicht sich mit dem dortigen Convente unter der Bürgschaft auch des Herzogs Bernhard (von Sachsen) über den Ersatz zweier aus dem Kirchenschatze verkaufter goldener Kelche und Candelaber.
In nomine sancte et individue trinitatis Wichmannus sancte Magdeburgensis ecclesie arctaiepiscopus. Noverit fidelium universitas, quod pro restaurandis duobus calicibus aureis, de quibus octoginta marcas auri et unam habuimus, et duobus candelabris, quo-rum candelabrorum estimatio est centum marce, hec ex permissione et voluntate con-ventus, burgravii et ministerialium de armario accepimus et pro hiis annuatim ccc marcas Magdeburgensi ecclesie contulimus, in ea distinctione, ut ducente triginta sex marce de moneta in Magdeburg et sexaginta quatuor marce de cameris in Halle, quas ecclesie contradidimus, ecclesie persolvantur. Medietas ducentarum et xxxvi marcarum, que de moneta Magdeburg annuatim dabuntur, in assumptione sancte Marie solvenda est, reliquum vero in dominica Letare Ierusalem persolvetur. Census camerorum in Halle certis et statutis temporibus, sicut nobis dabatur, ecclesie ministrabitur, quia cum omni utilitate attinente ecclesie eas donavimus. Erit autem auri estimatio pro qualibet marcä auri decem marce argenti, pro opere vero ad reparandum ornatum xl marce de-putate sunt, et si hec ad reparationem non sufficiant, quantum necesse est, apponetur. Hec colligent sex ex canonicis: Rokerus Magdeburgensis maior prepositus, Syfridus de-canus, Albertus deBysenrode, Conradus frater castellani, Bertoldus cellerarius, Herman-nus de Landesberg; layci vero Burchardus burgravius, Gevehardus de Wranekinsten, Richardus de Alesleive, Heinricus schulttietus, Conradus de Burg et Gerbertus advoca-tus. Est etiam fide et promissione nostra, conventus quoque maioris capituli, Bernhardi ducis, Dedonis comitis, Burchardi burgravii, Waltheri de Arnsteyn et aliorum nobilium et ministerialium firmatum, quod de hiis, que nunc in armario habentur vel recollecta fuerint, nulli umquam petenti, quousque universa ex integro restituauttir, aliquid con-cedatur, nisi manifesta necessitas et utilitas ecclesie postulet et nisi communi consilio tiat. Insuper promisimus, quod hec, sicut statuta sunt, firma permaneant et quod nulla malivolentia et nullo malo ingcnio per nos dissolvantur. Econverso a maiore preposito ac decano et a conventu una cum beneficiatis et ministerialibus date fidei promissum suscepinius, ut, cum imiversa ecclesie ex integro persoluta fuerint, detemiinata pecunia et camere nobis vel successori nostro libere dimittantur et vacent, Ut autem hec donatio et ordinatio rata et inconvulsa permaneat, et ne quis eam immutare presumat, auc-toritate Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli et nostra sub anathemate prohi-bemus. Et sicut promisimus, Privilegium domni iniperatoris super omnibus hiis usque Letare Ierusalem obtinebimus, necnon Privilegium domni Pape ad eadem statuta robo-randa usque ad nativitatem sancti Iohannis baptiste elaboravinms. Actum dominice incarnationis m.c.lxxxii, indictione xv, adhibitis ydoneis testibus, quo-rum nomina sunt: Balderamus Brandeburgensis episcopus, Hubertus Havelbergensis epi-scopus, cum subscriptis testibus.
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Erster Theil. Dritte Abtheilung., Dessau 1873, Seite 452. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_1-3_452.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)