1180. Nienburg. Siegfried, Abt von Hersfeld und Nienburg, vertauscht mit der Marienkirche in Magdeburg Güter zu Löderburg gegen andere in Corlingen.
In nomine sancte individue trinitatis Sifridus Herfeldensis et Nuenburgensis abbas. Notuni esse volumus tarn futuris quam presentibus Christi fidelibus, quod nos ob reme-dium anime nostre operam dedimus de contractu concambii cuiusdam inter ecclesiam Nuenburgensem et ecclesiam beate Marie in Magdeburg super duobus mansis sitis in villa Luderdeburg cum adiacente seu attinente curia, in qua domus lapidea edificata fuit. Cum enim tota fere villa Luderdeburg ecclesie beate Marie pertineretet prefatos duos mansos cum attinente curia matrona quedam Adelheidis, filia Thancmari ministe-rialis Xyenburgensis ecclesie, possideret, post mortem mariti eius Cünradi attempta-veruut quidam mansos eosdem simul cum curia obtinere, unde procul dubio magnum inminebat ecclesie beate Marie dispendium, cui evitando diligenti cura1 intervenimus et petitione Olrici prepositi eosdem mansos in concambium dedimus ecclesie beate Marie simul cum prefata curia et pro eis duos mansos in Corlinge, quorum quilibet sol-vit xii solidos, equa vice recepimus. Acta sunt autem hec Nyenburg ex voluntate et petitione predicte Adelheidis, consensu quoque Gerlindis sororis eius nee non assensu Guntheri sororii earum, qui aliquamdiu contradicens tandem consilio nostro cessit et facto huic cum ceteris ecclesie nostre ministerialibus adquievit. Concambium vero istud per nianum nostram et per manum advocati, ducis videlicet Bernhardi, celebratum est, presente et annuente priore Nuenburgense cum fratribus eiusdem ecclesie, presentibus quoque et facto consentientibus quam pluribus nobilibus, beneficiatis et ministerialibus ecclesie Nuenburgensis. Huius rei testes sunt: Baldamarus frater noster, Cönradus de Burg, Theodericus de Milda, et quam plurimi ministeriales ecclesie nostre. Actum anno dominice incarnationis m°.c0.lxxx°, feliciter. Amen.
(1160—1180). Alexis (Mönch im Marienkloster zu Magdeburg) bestimmt als Testamentsvollstrecker des Canonicus W. von St. Sebastian über des Letzteren Erbe, theilweise auch zum Besten der Armen zu Hecklingen.
Alexis. Notum sit scire volentibus, dominum W. saneti Sebastiani canonicum concessu domini Baiderami prepositi1 nostri quedam rerum suarum apud ecclesiam nostram depo-suisse et mihi utpote linea consanguinitatis iuneto specialiter commendasse bonum etiam et pium propositum suum de his expendendis sive dispergendis mihi communi causa, ad-iurans me sub testimonio Christi, qui depositis legem integre et fideliter conservandi dedit, ut, si forte viam universe carnis intraret, priusquam propositum suum effectui
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Erster Theil. Dritte Abtheilung., Dessau 1873, Seite 441. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_1-3_441.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)