Zum Inhalt springen

Seite:DE CDA 1-3 430.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.
— 430 —


tarn pro illorum iniuria quam pro multiplici contemptu nobis exhihito ac precipue pro evidenti reatu maiestatis sub feodali iure legitimo trino edicto ad nostram citatus audientiam eo, quod se absentasset nee aliquem pro se misisset responsalem, contumax iudicatus est ac proinde tarn ducatus Bawarie quam Westfalie et Angarie quam etiam universa, que ab imperio tenuerit, beneficia per unanimem prineipura sententiam in sollempni curia Wirciburc celebrata ei abiudicata sunt nostroque iuri addieta et potestati5. Nos itaque, habita cum principibus deliberatione, communi ipsorum consilio6 ducatum, qui dicitur Westfalie et Angarie, in duo divisimus et consideratiohe meritorum, quibus dilectus prin-ceps noster Phylippus Coloniensis archiepiscopus ob honorem imperialis corone7 pro-movendum et manutenendum, nee rerum dispendie8 nee persone formidans pericula, gratie imperialis promeruit Privilegium9, unampartem, eam videlicet, que in episcopatum Coloniensem et per totum Pathebrunnensem episcopatum extendebatur 10, cum omni iure et iurisdictione11, videlicet cum comitatibus, cum advocatiis, cum conduetibus, cummansis, cum curtibus, cum benefieiis, cum ministerialibus, cum maneipiis et cum omnibus ad eundem ducatum pertinentibus, ecclesie Coloniensi legitime donavimus et de imperatoria liberalitate contulimus12, et requisita a principibus sententia, an id fieri liceat13, adiu-dicata14 et communi16 prineipum et totius curie assensu approbata, accedente quoque publico1* consensu dilecti consanguinei nostri ducis Bernhardi, cui reliquam partem ducatus concessimus, prememoratum archiepiscopum Phylippum portione illa ducatus sue collata ecclesie vexillo imperiali solempniter investivimus. Hanc igitur legitimam nostre maiestatis donationem et investituram Coloniensi ecclesie et sepedicto prineipi nostro Phylippo archiepiscopo omnibusque suis successoribus confirmamus17 et in omne posteritatis evum eis18 ratam permanere volentes, ne quis19 eamausu temerario infrigere vel quomodolibet violare attemptaverit, imperiali edicto inhibemus, et hanc nostram constitutionem presente privilegio aurea excellentie nostre bulla20 insignito corroboramus auetentice, testibus anno-tatis11, qui huic facto interfuerunt. Sunt autem hü: Arnoldus Trevirensis archiepiscopus, Wicmanus" Magdeburgensis archiepiscopus, Cünradus Salisburgensis " archiepiscopus, Sifridus Bremensis electus, Cünradus Wormatiensis episcopus, Rüdulfus Leodiensis episcopus, Bertrammus Meterisis episcopus, Arnoldus Osnaburgensis episcopus, Cünradus abbas Fuldensis, Adolfus abbas Hersfeldensis, Lotarius prepositus Bunnensis; Ludewicus palatinus24 Saxonie et langravius Thuringie, Bernhardus dux WTest-falie et Angarie, Gotefridus dux Lotharingie26, Fridericus dux Suevie, Ottol0 marchio de Brandenburc, Teodericus marchio de Lusiz27, Dedo28 comes de Groix, Sifridus comes de Orlamunde, Hubertus comes de Nassawe29, Emicho comes de Liningen30, Engelbertus comes de Monte, Teodericus comes de Hostade31, Gerardus comes de Nürberc32, Henricus comes de Arnsberg, Hermannus comes de Hafsburg33, Henricus comes de Kuc, Wernerus comes de Wittichinstein ", Widdikindus de Waltecke, Fridericus de Anforde, Hartmannus de Bütingin35, Wernerus de Bonlande, Conradus pincerna, Heinricus marscalcus de Bappinheim, Sibodo de Groix camerarius, et alii quam plures. Signum domni Friderici Romanorum imperatoris invictissimi.

Ego Gotefridus imperialis aule cancellarius vice Cristiani Maguntine sedis archiepiscopi et Germanie archicancellarii recognovi.

Acta sunt hec anno dominice incarnationis mclxxx, indictione xiii, regnante Friderico Ro-manorum imperatore invictissimo, anno regni eius xxix, imperii vero xxvi37, feliciter. Amen. Datum in solempni curia Gelenhusin ", in territorio Maguntino, Idibus Aprilis.

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Erster Theil. Dritte Abtheilung., Dessau 1873, Seite 430. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_1-3_430.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)